Eduicatio religiosa prolis a matrimonio mixto ortae non unum acutum problema offert. Concilium Vaticanum II vere libertati religiosae consuluit, et haec immunitatem a coercitione in societate civili respicit, tamen integra manet traditionalis doctrina catholica de morali hominum ac societatis officio erga veram religionem et unicam Christi Ecclesiam (DH n. 1). Quomodo haec duo concilianda sunt in problemate educationis prolis e matrimonio mixto? Nova principia e Motu proprio Pauli VI “Matrimonia mixta” eruuntur, quorum luce ante omnia catholicae parti imponitur ne indifferens maneat ad catholicam quod respicit educationem prolis. Quaestione forsan exorta, sahem prolos SCXUG partis catholicae catholice etiam educetur, at parte acatholica urg...